A Medieval Spring Carol (to the tune associated with Good King Wenceslas)
Tempus adest floridum, surgunt namque flores,
Vernales mox in omnibus iam mutantur mores.
Hoc quod frigus laeserat, reparant calores,
Cernimus hoc fieri per multos colores.

Stant prata plena floribus, in quibus nos ludamus,
Virgines cum clericis simul procedamus,
Per amorem Veneris ludum faciamus,
Ceteris virginibus ut haec referamus.

O, dilecta domina, cur sic alienaris?
An nescis, o carissima, quod sic adamaris?
Si tu esses Helena, vellem esse Paris,
Tamen potest fieri noster amor talis.

– Anon. (13th Century)